- ANAITIS
- ANAITISDea, quam Armenii imprimis colunt, ita more receptô, ut vel nobilitate praestantes, eius ministerio dedicent filias, quae inibi corporis pudicitiâ in vulgus datâ, velut inde augustiores factae, mox traduntur viris, nemine non coniugia id genus alacriter admittente. Huius Deae Numini dicata sunt Sacarum festa; Dies quoque illi dicatus sacer, Saca vocatur. In his sacris turba virorum, et mulierum vino sese ingurgitabat, vel usque ad stuporem. Celebritatis ratio ex historia est. Cyrus, cum expeditionem in Sacas fecisler, praeliô victus fugit, et castris cô locô positis, ubi impedimenta reliquerat, paululum quiete refectô exercitu, tabernacula omnium rerum copiâ, ac maxime vinô plena relinquens, fugam simulat. Sacae insequentes, cum castra hostium vacua, cibô, potuque plena reperissent, sese plus aequô ingurgitârunt. Cyrus reversus omnes leto dedit, ac diem illum Deae consecravit. Strab. l. 11. Ubicumque autem fanum eius Deae est, ibidem statutum est celebrari Sacaea, festum Bacchicum, per diem, ac noctem, Scythicô habitu, porantibus viris, ac mulieribus, atquein vino invicem per ioca, et lasciviam concertantibus. Vide Bochart. Geogr. Sacr. l. 4. c. 19. Pausan. l. 3. a Lydis Dianam hôc nomine cultam ait. Plin. l. 33. c. 4. primam omnium statuam auream huic Deae sacratam fuisie, Antonii contra Parthos bellô fractam, refert. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.